monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > sectio 173 > sbsMin.43.140v > sectio 75 > sectio 171 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 4 > sectio 10 > csg68.363 > uwbM.p.th.f.68.219 > sectio 68 > sectio 25 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 14 > habCod.Guelf.64Weiss..641 > sectio 23 > Orosius, De arbitrii libertate, 4. > sectio 51 > 'acanthis' in ' 9' > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 31
Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant: et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis iungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt: re enim contraria, possessores suos et afflictos et lubricos faciunt.